- PAMPHILUS
- I.PAMPHILUSApellis Praeceptor: Primus cum Arte pingendi Mathesin coniunxit; negans sine Arithmetice et Geometria illam posse perfici. Vide Plin. l. 35. c. 10. et Gerh. Ioh. Vossium de Scient. Mathem. c. 2. §. 13. quorum hic, Picturam a Geometria accipere lineam ac magnitudinem: ab Optica sumcre lumen et umbram, splendorem ac opacitatem, erudite ostendit. Vide quoque quae hanc in rem Alb. Durerus, celebris ille Germaniae Apelles, literis consignavit. idem nomen Mago celebri, de quo supra voce Armenius.II.PAMPHILUSAtheniensis foenerator insignis, Remp. administraverat, qui cum aerarium expilâsset peculatusque convictus esset, publicata sunt universa eius bona.III.PAMPHILUSNeoclidis fil. Platonis auditor; qui circa Phaedonis principium, dicit, illum intereos, qui in acie ceciderunt, decem dies iacuisse, triduoque postquam inde sublatus fuerat,impositum rogo revixisse, ac mira quaedam tempore mortis visa narrâsse.IV.PAMPHILUScelebris Pictor, Eurystheus Herculi vivo infestus semper fuit et inimicus summus. Mortuô Hercule Heraclidas, i. e. liberos Herculis, et qui a partibus illius steterant, pertinacissime est in sectatus: cuius saevitiam cum neque ferre neque repellere posse se agnoscerent; tandem ad Athenienses opis gratiâ supplices venerunt. chaerephon tragicus Poeta horum miseriam postea carmine descripsit. Dein Pamphilius insignis pictor in Stoâ, in porticu Atheniensium, mire expressit.V.PAMPHILUSpictor egregius, Apellis victor, qui neminem minoris talentô in disciplinam admittebat, nec minore tempore quam annis decem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.